- TECKLENBURGUM
- TECKLENBURGUMoppid. Westphaliae, Latin. Tecelia, quod vide. Sub proprio olim Comite, postea ad Benthemios Comites pervenit. Eberwinus enim Comes Benthemius, qui obiit A. C. 1562. ab Anna (filia Conradi Comitis Tecklenburgii et Mechtildis Hassiacae) sucessionem nactus est. His genitus Arnoldus Magdalenam Comitem Nevenariam sibi iunxit, a qua Comitatus Limburgius et alia obtigêre. Quibus cum numerosa obtigislet soboles, filius Arnoldus Iustus seu Iodocus, Benthemium Comitatum nactus est; Adolphus vero Teckleburgios novos ex se dedit, uti diximus supra, in voce Benthima. Vide quoque Spenerum, Arte Heraldicâ, Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.